라틴어 문장 검색

Certum quippe habebam quod si eos ad regularem vitam quam professi fuerant compellere temptarem, me vivere non posse;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 2:2)
O quotiens veneno me perdere temptaverunt, sicut et in beato factum est Benedicto, ac si hec ipsa causa, qua ille perversos deseruit filios, ad hoc ipsum me patenter tanti patris adhortaretur exemplo, ne me certo videlicet opponens periculo, temerarius Dei temptator potius quam amator, immo mei ipsius peremptor invenirer.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 5:7)
Et ex rationis quidem necessitate compellimur enarrare nemini licere feminam amori idonee copulatam sibi vel alii sollicitare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 11:2)
Quos autem terrore non poterit, signis et miraculis seducere temptabit.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:2)
vel cum amicum cuiuslibet turpitudinis ministrum facere temptaverit.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 2:6)
Huic operi derogare non temptent qui altioris scientiae militiam spondent.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:7)
Illic arma parat logico logiceque palestram Pingit Aristoteles, sed eo diuinius ipsa Sompniat archana rerum celique profunda Mente Plato, sensumque Dei perquirere temptat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 20:5)
illic Mevius, in celos audens os ponere mutum, Gesta ducis Macedum tenebrosi carminis umbra Pingere dum temptat, in primo limine fessus Heret et ignauam queritur torpescere musam;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:5)
Se totam Racio speculis expendit in istis, Sed magis ad presens uisus indulget habenis, Mentem sollicitat, animum diffundit, ut intus Hauriat a speculis aliquid racione probatum, Quod digne ferri tantas mereatur ad aures.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 42:8)
Sit contra uicia que nos depellere temptant Tutor, defensor, iudex, athleta, patronus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:14)
Sed sibi sufficiens in tanta pace quiescit Vt nec perflantis Boree suspiria crinem Sollicitare queant litisque creare tumultum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 12:3)
Lacius inquirens, solers, studiosa, laborans, Virgo secunda studet, intrat penetralia mentis Sollicitatque manum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 2:1)
Cur pseudologicus, artis fur, artis adulter, Falsus et ypocrita, furtiuus predo, sophista, Mentitur logice uultum fretusque quibusdam Prodigiis, temptat pro uero uendere falsum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:10)
Ergo se totam concedens uirgo labori, Duriciem ferri temptat mollire, rigorem Flectere, torporem delere, fugare stuporem, Vt, ferri delicta domans, exemplet in axem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:31)
Dum citharam manus una gerit, manus altera cordas Sollicitat dulcemque soni parit illa saporem, Auri dans epulas oculisque prohemia somni.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION